1 John 4:14-21

14 et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi
15 quisque confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo
16 et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo
17 in hoc perfecta est caritas nobiscum ut fiduciam habeamus in die iudicii quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo
18 timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor poenam habet qui autem timet non est perfectus in caritate
19 nos ergo diligamus quoniam Deus prior dilexit nos
20 si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit mendax est qui enim non diligit fratrem suum quem vidit Deum quem non vidit quomodo potest diligere
21 et hoc mandatum habemus ab eo ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum

Images for 1 John 4:14-21

The Latin Vulgate is in the public domain.