1 Kings 15:1-7

1 igitur in octavodecimo anno regni Hieroboam filii Nabath regnavit Abiam super Iudam
2 tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia Absalom
3 ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quae fecerat ante eum nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius
4 sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem ut suscitaret filium eius post eum et staret Hierusalem
5 eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus quae praeceperat ei cunctis diebus vitae suae excepto sermone Uriae Hetthei
6 attamen bellum fuit inter Roboam et inter Hieroboam omni tempore vitae eius
7 reliqua autem sermonum Abiam et omnia quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda fuitque proelium inter Abiam et inter Hieroboam
The Latin Vulgate is in the public domain.