1 Kings 17:3-13

3 recede hinc et vade contra orientem et abscondere in torrente Charith qui est contra Iordanem
4 et ibi de torrente bibes corvisque praecepi ut pascant te ibi
5 abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini cumque abisset sedit in torrente Charith qui est contra Iordanem
6 corvi quoque deferebant panem et carnes mane similiter panem et carnes vesperi et bibebat de torrente
7 post dies autem siccatus est torrens non enim pluerat super terram
8 factus est igitur sermo Domini ad eum dicens
9 surge et vade in Sareptha Sidoniorum et manebis ibi praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te
10 surrexit et abiit Sareptham cumque venisset ad portam civitatis apparuit ei mulier vidua colligens ligna et vocavit eam dixitque da mihi paululum aquae in vase ut bibam
11 cumque illa pergeret ut adferret clamavit post tergum eius dicens adfer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua
12 quae respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur
13 ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et adfer ad me tibi autem et filio tuo facies postea
The Latin Vulgate is in the public domain.