1 Maccabees 10:1-10

1 et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et receperunt eum et regnavit illic
2 et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et exivit obviam illi in proelium
3 et misit Demetrius ad Ionathan epistulam verbis pacificis ut magnificaret eum
4 dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat cum Alexandro adversus nos
5 recordabitur enim omnium quae fecimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius
6 et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare arma et esse ipsum socium eius et obsides qui erant in arce iussit tradi ei
7 et venit Ionathas in Hierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum qui in arce erant
8 et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei rex in potestatem congregandi exercitum
9 et traditi sunt Ionathae obsides et reddidit eos parentibus suis
10 et habitavit Ionathas in Hierusalem et coepit aedificare et innovare civitatem
The Latin Vulgate is in the public domain.