1 Maccabees 10:15-25

15 et audivit Alexander rex promissa quae promisit Demetrius Ionathae et narraverunt ei proelia et virtutes quas ipse fecit et fratres eius et labores quos laboraverunt
16 et ait numquid inveniemus aliquem virum talem et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum
17 et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba dicens
18 rex Alexander fratri Ionathae salutem
19 audivimus de te quod vir potens viribus et aptus es ut sis amicus noster
20 et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream ut quae nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos
21 et induit se Ionathas stolam sanctam septimo mense anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiae et congregavit exercitum et fecit arma copiosa
22 et audivit Demetrius verba ista et contristatus est et ait
23 quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander adprehendere amicitiam Iudaeorum ad munimen sui
24 scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et dona ut sit mecum in adiutorio
25 et scripsit in haec verba rex Demetrius genti Iudaeorum salutem
The Latin Vulgate is in the public domain.