1 Maccabees 10:4-14

4 dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat cum Alexandro adversus nos
5 recordabitur enim omnium quae fecimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius
6 et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare arma et esse ipsum socium eius et obsides qui erant in arce iussit tradi ei
7 et venit Ionathas in Hierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum qui in arce erant
8 et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei rex in potestatem congregandi exercitum
9 et traditi sunt Ionathae obsides et reddidit eos parentibus suis
10 et habitavit Ionathas in Hierusalem et coepit aedificare et innovare civitatem
11 et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita fecerunt
12 et fugerunt alienigenae qui erant in munitionibus quas aedificaverat Bacchides
13 et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam
14 tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et praecepta Dei erat enim haec eis ad refugium
The Latin Vulgate is in the public domain.