1 Maccabees 10:42-52

42 et super haec quinque milia siclorum argenti quae accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos et haec ad sacerdotes pertineant qui ministerio funguntur
43 et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus eius obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa quae sunt eis in regno meo libera habeant
44 et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabuntur de ratione regis
45 et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in circuitu sumptus dabuntur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea
46 ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiae magnae quam fecerat in Israhel et tribulaverat eos valde
47 et conplacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus
48 et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit castra ad Demetrium
49 et commiserunt proelium reges et fugit exercitus Alexandri et insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos
50 et invaluit proelium nimis donec occidit sol et cecidit Demetrius in illa die
51 et misit Alexander ad Ptolomeum regem Aegypti legatos secundum haec verba dicens
52 quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram
The Latin Vulgate is in the public domain.