1 Maccabees 10:77-87

77 et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum
78 et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis et insecutus est eum Ionathas in Azotum et proelium commiserunt
79 et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte
80 et cognovit Ionathas quoniam sunt insidiae post se et circuierunt castra eius a mane usque ad vesperam
81 populus autem stabat sicut praecepit Ionathas et laboraverunt equi eorum
82 et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem equites enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt
83 et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum ut se liberarent
84 et succendit Ionathas Azotum et civitates quae erant in circuitu eius et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit igni
85 et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt fere octo milia virorum
86 et movit inde Ionathas castra et adplicuit ea Ascalona et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria
87 et reversus est Ionathas in Hierusalem cum suis habentibus spolia multa
The Latin Vulgate is in the public domain.