1 Maccabees 12:1-9

1 et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat et elegit viros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam
2 et ad Spartas et ad alia loca misit epistulas secundum eandem formam
3 et abierunt Romam et intraverunt in curiam et dixerunt Ionathas summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos ut renovetis amicitiam et societatem secundum pristinam
4 et dederunt illis epistulas ad ipsos per loca ut deducerent eos in terram Iuda cum pace
5 et hoc exemplum epistularum quas scripsit Ionathas Spartiatis
6 Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem
7 iam pridem missae erant epistulae ad Onian summum sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres nostri sicut rescriptum continet quod subiectum est
8 et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et accepit epistulas in quibus significabatur de societate et amicitia
9 nos cum nullo horum indigeremus habentes solacio sanctos libros qui sunt in manibus nostris
The Latin Vulgate is in the public domain.