1 Maccabees 12:47-54

47 retinuit autem secum tria milia virorum ex quibus remisit in Galileam duo milia mille autem cum eo venerunt
48 ut intravit autem Ionathas Ptolomaidam cluserunt portas Ptolomenses et conprehenderunt eum et omnes qui cum eo intraverant gladio interfecerunt
49 et misit Tryfon exercitum et equites in Galileam et in campum magnum ut perderent omnes socios Ionathae
50 at illi cum cognovissent quia conprehensus est et periit et omnes qui cum eo erant hortati sunt semet ipsos et exierunt parati in proelium
51 et videntes hii qui insecuti fuerant quia pro anima res est illis reversi sunt
52 illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda et planxerunt Ionathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israhel luctu magno
53 et quaesierunt omnes gentes quae erant in circuitu eorum perdere eos dixerunt enim
54 non habent principem et adiuvantem nunc ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum
The Latin Vulgate is in the public domain.