1 Maccabees 13:12-22

12 et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia
13 Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi
14 et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Ionathae fratris sui misit ad eum legatos
15 dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis detinuimus eum
16 et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum
17 et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum iussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israhel populum dicentem
18 quia non misit argentum et pueros propterea periit
19 et mentitus est et non dimisit Ionathan
20 et post haec venit Tryfon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam quae ducit Ador et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant
21 qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos ut festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias
22 et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin
The Latin Vulgate is in the public domain.