1 Maccabees 14:10-20

10 civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriae eius usque ad extremum terrae
11 fecit pacem super terram et laetatus est Israhel laetitia magna
12 et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea nec erat qui eos terreret
13 defecit inpugnans eos super terram reges contriti sunt in diebus illis
14 et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum
15 sancta glorificavit et multiplicavit vasa sanctorum
16 et auditum est Romae quia defunctus est Ionathas et usque in Sparta et contristati sunt valde
17 ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset summus sacerdos loco eius et ipse obtineret regionem et civitates in ea
18 scripserunt ad eum tabulis aereis ut renovaret amicitias et societatem quam fecerunt cum Iuda et Ionatha fratribus eius
19 et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Hierusalem et hoc exemplum epistularum quas miserunt Spartiatae
20 Spartianorum princeps et civitatis Simoni sacerdoti magno et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Iudaeorum fratribus salutem
The Latin Vulgate is in the public domain.