1 Maccabees 14:6-16

6 et dilatavit fines gentis suae et obtinuit regionem
7 et congregavit captivitatem multam et dominatus est Gazarae et Bethsurae et arci et abstulit inmunditias ex ea et non erat qui resisteret ei
8 et unusquisque colebat terram suam cum pace et terra dabat fructus suos et ligna camporum fructum suum
9 seniores in plateis sedebant omnes et de bonis terrae tractabant et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli
10 civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriae eius usque ad extremum terrae
11 fecit pacem super terram et laetatus est Israhel laetitia magna
12 et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea nec erat qui eos terreret
13 defecit inpugnans eos super terram reges contriti sunt in diebus illis
14 et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum
15 sancta glorificavit et multiplicavit vasa sanctorum
16 et auditum est Romae quia defunctus est Ionathas et usque in Sparta et contristati sunt valde
The Latin Vulgate is in the public domain.