1 Maccabees 15:28-38

28 et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut tractaret cum ipso dicens vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem quae est in Hierusalem civitates regni mei
29 fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super terram et dominati estis per loca multa in regno meo
30 nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa locorum quibus dominati estis extra fines Iudaeae
31 sin autem date pro illis quingenta talenta argenti et exterminii quod exterminastis et tributorum civitatium alia talenta quingenta sin autem veniemus et expugnabimus vos
32 et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis
33 et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum quae ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore possessa est
34 nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum
35 nam de Ioppen et Gazara quae expostulas ipsi faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra horum damus talenta centum et non respondit illi verbum
36 reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa quae vidit et iratus est rex ira magna
37 Tryfon autem fugit navi in Orthosiada
38 et constituit rex Cendebeum ducem maritimum et exercitum equitum et peditum dedit illi
The Latin Vulgate is in the public domain.