1 Maccabees 15:9-19

9 cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra
10 anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita ut pauci relicti essent cum Tryfone
11 et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens per maritimam
12 sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus
13 et adplicuit Antiochus super Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum
14 et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi
15 venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma habentes epistulas regibus et regionibus scriptas in quibus continebantur haec
16 Lucius consul Romanorum Ptolomeo regi salutem
17 legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri renovantes pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum
18 adtulerunt autem et clypeum aureum minarum mille
19 placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non inferant illis mala neque inpugnent eos et civitates eorum et regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos
The Latin Vulgate is in the public domain.