1 Maccabees 16:8-18

8 et exclamaverunt sacris tubis et in fugam conversus est Cendebeus et castra eius et ceciderunt ex eis multi vulnerati residui autem fugerunt in munitionem
9 tunc vulneratus est Iudas frater Iohannis Iohannes autem insecutus est eos donec venit Caedronam quam aedificavit
10 et fugerunt usque ad turres quae erant in agris Azoti et succendit eas igni et ceciderunt ex illis duo milia virorum et reversus est Iudaeam in pace
11 et Ptolomeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Hiericho et habebat argentum et aurum multum
12 erat enim gener summi sacerdotis
13 et exaltatum est cor eius et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius ut tolleret eos
14 Simon autem perambulans civitates quae erant in regione et sollicitudinem gerens earum descendit Hiericho ipse et Matthathias filius eius et Iudas anno centesimo septuagesimo septimo mense undecimo hic mensis sabath
15 et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam quae vocatur Doch cum dolo quam aedificavit et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros
16 et cum inebriatus esset Simon et filii eius surrexit Ptolomeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius
17 et fecit deceptionem magnam in Israhel et reddidit mala pro bonis
18 et scripsit haec Ptolomeus et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet regionem et civitates eorum et tributa
The Latin Vulgate is in the public domain.