1 Maccabees 1:21-31

21 et convertit Antiochus postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo et tertio anno et ascendit ad Israhel
22 et ascendit Hierosolymis in multitudine gravi
23 et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia
24 et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit in terram suam
25 et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna
26 et factus est planctus magnus in Israhel et in omni loco eorum
27 et ingemuerunt principes et seniores virgines et iuvenes infirmati sunt et speciositas mulierum inmutata est
28 omnis maritus sumpsit lamentum quae sedebant in toro maritali lugebant
29 et commota est terra super habitantes in ea et universa domus Iacob induit confusionem
30 et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iuda et venit Hierusalem cum turba magna
31 et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei
The Latin Vulgate is in the public domain.