1 Maccabees 3:25-35

25 et cecidit timor Iudae ac fratrum eius et formido super omnes gentes in circuitu eorum
26 et pervenit ad regem nomen eius et de proeliis Iudae narrabant omnes gentes
27 ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde
28 et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia
29 et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra ut tolleret legitima quae erant a primis diebus
30 et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa quae dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui ante eum fuerant
31 consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum
32 et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Eufraten usque ad flumen Aegypti
33 et ut nutriret Antiochum filium suum donec rediret
34 et tradidit ei medium exercitum et elefantos et mandavit ei de omnibus quae volebat et de inhabitantibus Iudaeam et Hierusalem
35 ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israhel et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de loco
The Latin Vulgate is in the public domain.