1 Maccabees 4:17-27

17 et dixit ad populum non concupiscatis spolia quia bellum contra nos est
18 et Gorgias et exercitus eius in monte prope nos sed state contra inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis spolia
19 et adhuc loquente Iuda haec apparuit pars quaedam prospiciens de monte
20 et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est
21 quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et Iudam et exercitum in campo paratum ad proelium
22 et fugerunt omnes in campo alienigenarum
23 et Iudas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas
24 et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum quoniam bonum est quoniam in saeculum misericordia eius
25 et facta est salus magna in Israhel in illa die
26 quicumque autem alienigenarum evaserunt venerunt et nuntiaverunt Lysiae universa quae acciderant
27 quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod non qualia voluit talia contigerunt in Israhel et qualia mandavit rex
The Latin Vulgate is in the public domain.