1 Maccabees 4:29-39

29 et venerunt in Iudaeam et castra posuerunt in Bethoron et occurrit illis Iudas cum decem milibus viris
30 et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israhel qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Ionathae filii Saul et armigeri eius
31 conclude exercitum istum in manu populi tui Israhel et confundantur in exercitu suo et equitibus
32 da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum et commoveantur contritione sua
33 deice eos gladio diligentium te et conlaudent te omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis
34 et commiserunt et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia virorum
35 videns autem Lysias suorum fugam et Iudaeorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Iudaeam
36 dixit autem Iudas et fratres eius ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare
37 et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem Sion
38 et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel montibus et pastoforia diruta
39 sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et inposuerunt cinerem
The Latin Vulgate is in the public domain.