1 Maccabees 4:4-14

4 adhuc enim dispersus erat exercitus a castris
5 et venit Gorgias in castra Iudae noctu et neminem invenit et quaerebant eos in montibus quoniam dixit fugiunt hii a nobis
6 et cum dies factus esset apparuit Iudas in campo cum tribus milibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant
7 et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum et hii docti proelium
8 et ait Iudas viris qui secum erant ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis
9 mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro cum sequeretur eos Pharao cum exercitu
10 et nunc clamemus in caelum et miserebitur nostri et testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie
11 et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israhel
12 et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso
13 et exierunt de castris in proelium et tuba cecinerunt hii qui fuerant cum Iuda
14 et congressi sunt et contritae sunt gentes et fugerunt in campum
The Latin Vulgate is in the public domain.