1 Maccabees 8:13-23

13 quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent regnabant et exaltati sunt valde
14 et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura ut magnificaretur in ea
15 et quia curiam fecerunt sibi et cotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine ut quae digna sunt gerant
16 et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universae terrae suae et omnes oboediunt uni et non est invidia neque zelus inter eos
17 et elegit Iudas Eupolemum filium Iohannis filii Iacob et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem
18 et ut auferrent ab eis iugum Graecorum quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israhel
19 et abierunt Romam viam multam valde et introierunt curiam et dixerunt
20 Iudas Macchabeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribi nos socios et amicos vestros
21 et placuit sermo in conspectu eorum
22 et hoc rescriptum quod rescripserunt in tabulis aereis et miserunt Hierusalem ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis
23 bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum gladiusque et hostis procul sit ab eis
The Latin Vulgate is in the public domain.