1 Maccabees 9:22-32

22 et cetera verba Iudae bellorum et virtutum quas fecit non sunt descripta multa enim erant valde
23 et factum est post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israhel et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem
24 in diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis
25 et elegit Bacchides impios viros et constituit eos dominos regionis
26 et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem et vindicabat in illos et inludebat
27 et facta est tribulatio magna in Israhel qualis non fuit ex qua die non est visus propheta in Israhel
28 et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae
29 ex quo frater tuus Iudas defunctus est vir similis ei non est qui exeat contra inimicos Bacchidem et eos qui inimici sunt genti nostrae
30 nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem ad bellandum bellum nostrum
31 et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iudae fratris sui
32 et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere
The Latin Vulgate is in the public domain.