1 Maccabees 9:27-37

27 et facta est tribulatio magna in Israhel qualis non fuit ex qua die non est visus propheta in Israhel
28 et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae
29 ex quo frater tuus Iudas defunctus est vir similis ei non est qui exeat contra inimicos Bacchidem et eos qui inimici sunt genti nostrae
30 nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem ad bellandum bellum nostrum
31 et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iudae fratris sui
32 et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere
33 et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes qui cum eo erant et fugerunt in desertum Thecuae et consederunt ad aquam lacus Asphar
34 et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem
35 et misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabatheos amicos suos ut commendaret illis adparatum suum qui erat copiosus
36 et exierunt filii Iambri ex Madabas et conprehenderunt Iohannem et omnia quae habebat et abierunt habentes ea
37 post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna
The Latin Vulgate is in the public domain.