2 Esdras 11:17-27

17 nemo post te tenebit tempus tuum, sed nec dimidium eius.
18 et levavit se tertia et tenuit principatum sicut priores, et non apparuit et ipsa.
19 et sic contingebat omnibus alis singillatim principatum gerere et iterum nusquam conparere.
20 et vidi, et ecce in tempore sequentes pinnae erigebantur et ipsae a dextera parte. ut tenerent et ipsae principatum; et ex his erant quae tenebant, sed tamen statim non conparescebant.
21 nam et aliquae ex eis erigebantur, sed non tenebant principatum.
22 et vidi post haec, et ecce non conparuerunt duodecim pinnae et duo pinnacula.
23 et nihil superavit in corpore aquilae nisi tria capita quiescentia et sex pinnacula.
24 et vidi, et ecce de sex pinnaculis divisa sunt duo et manserunt sub capite quod est ad dexteram partem; nam quattuor manserunt in loco suo.
25 et vidi, et ecce hae subalares cogitabant se erigere et tenere principatus.
26 et vid,i et ecce una erecta est, sed statim non conparuit.
27 et secunda, et haec velocius quam prior non conparuit.
The Latin Vulgate is in the public domain.