2 Esdras 11:30-40

30 et vidi, quomodo conplexa est duo capita secum,
31 et ecce conversum est caput cum his qui cum ea erant et comedit duas subalares quae cogitabant regnare.
32 hoc autem caput percontinuit omnem terram et dominavit qui inhabitant in ea cum labore multo, et potentatum tenuit orbem terrarum super omnes alas quae fuerunt.
33 et vidi post haec, et ecce medium caput subito non conparuit, et hoc sicut alae.
34 superaverunt autem duo capita, quae et ipsa similiter regnaverunt super terram et super eos qui habitant in ea.
35 et vidi, et ecce devoravit caput a dextera parte illud quod est a leva.
36 et audivi vocem dicentem mihi: conspice contra te et considera quod vides.
37 et vidi, et ecce sicut leo suscitatus de silva mugiens, et audivi quomodo emisit vocem hominis ad aquilam et dixit dicens:
38 audi tu, et loquar ad te, et dicit Altissimus tibi:
39 nonne tu es, quae superasti de quattuor animalibus quae feceram regnare saeculi mei, et ut per eos veniret finis temporum meorum?
40 et quartus veniens devicit omnia animalia quae transierunt, et potentatum tenens saeculum cum tremore multo et omnem orbem cum labore pessimo, et inhabitabant tot temporibus orbem terrarum cum dolo.
The Latin Vulgate is in the public domain.