2 Esdras 12:35-45

35 hoc somnium quod vidisti, et haec interpretatio eius.
36 tu ergo solus dignus fuisti scire Altissimi secretum hoc.
37 scribe ergo omnia ista in libro quae vidisti, et pones ea in loco abscondito.
38 et docebis ea sapientes de populo tuo, quorum scis corda posse capere et servare secreta haec.
39 tu autem adhuc sustine hic alios dies septem, ut tibi ostendatur quicquid visum fuerit Altissimo ostendere tibi.
40 et profectus est a me. et factum est cum audisset omnis populus, quoniam pertransierunt septem dies, et ego non fuissem reversus in civitatem, et congregavit se omnis a minimo usque ad maximum et venit ad me, et dixerunt mihi dicentes:
41 quid peccavimus tibi et quid iniuste egimus in te, quoniam derelinquens nos sedisti in loco hoc?
42 tu enim nobis superasti ex omnibus prophetis, sicut botrus de vindemia et sicut lucerna in loco obscuro, et sicut portus navi salvatae a tempestate.
43 aut non sufficiunt nobis mala quae contigerunt?
44 si ergo tu nos dereliqueris, quanto erat nobis melius, si essemus succensi et nos incendio Sion.
45 nec enim nos meliores sumus eorum, qui ibi mortui sunt. et ploraverunt voce magna. et respondi ad eos et dixi:
The Latin Vulgate is in the public domain.