2 Esdras 12:45-51

45 nec enim nos meliores sumus eorum, qui ibi mortui sunt. et ploraverunt voce magna. et respondi ad eos et dixi:
46 confide, Israhel, et noli tristari, tu domus Iacob.
47 est enim memoria vestri coram Altissimo, et Fortis non est oblitus vestri in contentione.
48 ego enim non dereliqui vos neque excessi a vobis, sed veni in hunc locum, ut deprecarer pro desolatione Sion, et ut quaererem misericordiam pro humilitate sanctificationis vestrae.
49 et nunc ite unusquisque vestrum in domum suam, et ego veniam ad vos post dies istos.
50 et profectus est populus, sicut dixi, ei in civitatem.
51 ego autem sedi in campo septem diebus, sicut mihi mandavit, et manducabam de floribus solummodo agri, de herbis facta est mihi esca in diebus illis.
The Latin Vulgate is in the public domain.