2 Esdras 13:25-35

25 interpretatio enim visionis haec: quia vidisti virum ascendentem de corde maris,
26 ipse est quem conservat Altissimus multis temporibus, qui per semet ipsum liberabit creaturam suam, et ipse disponet qui derelicti sunt.
27 et quoniam vidisti de ore eius exire ut spiritum et ignem et tempestatem,
28 et quoniam non tenebat frameam neque vas bellicosum, corrumpit enim impetum eius multitudinis quae venerat ad expugnare eum, haec interpretatio:
29 ecce dies veniunt, quando incipiet Altissimus liberare eos qui super terram sunt.
30 et veniet excessus mentis super eos qui inhabitant terram.
31 et in alisalio cogitabunt bellare, civitates civitatem et locus locum et gens ad gentem et regnum adversus regnum.
32 et erit cum fient haec et contingent signa quae ante ostendi tibi, et tunc revelabitur Filius meus quem vidisti virum ascendentem.
33 et erit quando audierint omnes gentes vocem eius, et derelinquet unusquisque regionem suam et bellum quod habent in alterutro,
34 et colligetur in unum multitudo innumerabilis, sicut vidisti volentes venire et expugnare eum.
35 ipse autem stabit super cacumen montis Sion.
The Latin Vulgate is in the public domain.