2 Esdras 13:39-49

39 et quoniam vidisti eum colligentem ad se aliam multitudinem pacificam,
40 haec sunt novem tribus, quae captivae factae sunt de terra sua in diebus Iosiae regis, quem captivum duxit Salmanassar rex Assyriorum, et transtulit eos trans Flumen, et translati sunt in terram aliam.
41 ipsi autem sibi dederunt consilium hoc, ut derelinquerent multitudinem gentium, et proficiscerentur in ulteriorem regionem, ubi numquam quisquam inhabitavit ibi genus humanum.
42 ut vel ibi observarent legitima sua, quae non fuerant servantes in regione sua.
43 per introitus autem angustos fluminis Eufraten introierunt.
44 fecit enim eis tunc Altissimus signa, et statuit venas Fluminis usquequo transirent.
45 per eam enim regionem erat via multa itineris anni unius et dimidii, nam regio illa vocatur Arzar et,
46 tunc inhabitaverunt ibi usque in novissimo tempore. et nunc iterum coeperunt venire,
47 iterum Altissimus statuit venas Fluminis, ut possint transire, propter hoc vidisti multitudinem collectam cum pace,
48 sed et qui derelicti sunt de populo tuo, qui invenientur intra terminum meum
49 sanctum. erit ergo quando incipiet perdere multitudinem earum quae collectae sunt gentes, proteget qui superaverit populum.
The Latin Vulgate is in the public domain.