2 Esdras 14:38-47

38 et factus sum in crastinum, et ecce vox vocavit me dicens: Ezra, aperi os tuum et bibe quod te potiono.
39 et aperui os meum, et ecce calix plenus porrigebatur mihi; hoc erat plenum sicut aqua, color autem eius ut ignis similis.
40 et accepi et bibi, et in eo cum bibissem cor meum eructabatur intellectum et in pectus meum increscebat sapientia. nam spiritus meus conservabat memoriam,
41 et apertum est os meum et non est clausum amplius.
42 Altissimus autem dedit intellectum quinque viris, et scripserunt quae dicebantur ex successione notis quas non sciebant, et sederunt quadraginta diebus. ipsi autem per diem scribebant,
43 nocte autem manducabant panem; ego autem per diem loquebar et nocte non tacebam.
44 scripti sunt autem in quadraginta diebus libri nongenti quattuor.
45 et factum est cum conpleti essent quadraginta dies, et locutus est Altissimus dicens: priora quae scripsisti in palam pone, et legant digni et indigni.
46 novissimos autem septuaginta conservabis, ut tradas eos sapientibus de populo tuo.
47 in his enim est vena intellectus et sapientiae fons et scientiae flumen. et feci sic.
The Latin Vulgate is in the public domain.