2 Esdras 15:2-12

2 et fac in carta scribi eos, quoniam fideles et veri sunt.
3 ne timeas a cogitationibus adversum te, nec conturbent te incredulitates dicentium,
4 quoniam omnis incredulus in incredulitate sua morietur.
5 ecce ego induco, dicit Dominus, super orbem terrarum mala, gladium et famem et mortem et interitum,
6 propter quod superposuit iniquitas omnem terram et adimpletae sunt operationes eorum.
7 propterea dicit Dominus:
8 iam non silebo impietates eorum quae inreligiose agunt, nec sustinebo in his quae inique exercent. ecce sanguis innoxius et iustus clamat ad me, et animae iustorum clamant perseveranter.
9 vindicans vindicabo illos, dicit Dominus, et accipiam omnem sanguinem innocuum ex illis ad me.
10 ecce populus meus quasi grex ad occisionem ducitur. iam non patiar illum habitare in terra Aegypti,
11 sed educam eum in manu potenti et brachio excelso, et percutiam Aegyptum plaga sicut prius, et corrumpam terram omnem eius.
12 lugeat Aegyptus et fundamenta eius a plaga verberati et mastigati quam inducet Dominus.
The Latin Vulgate is in the public domain.