2 Esdras 15:41-51

41 ignem et grandinem et rompheas volantes et aquas multas, ut etiam impleantur omnes campi et omnes rivi a plenitudine aquarum illarum.
42 et demolient civitates et muros et montes et colles et ligna silvarum et faena pratorum et frumenta eorum.
43 et transibunt constanter usque Babylonem et exterent eam.
44 convenient ad ipsam et circuibunt eam et effundent sidus et omnem iram super eam, et subibit pulvis et fumus usque ad caelum, et omnes in circuitu lugebunt eam,
45 et qui subremanserint servientes his qui eam exteruerunt.
46 et tu Asia consors in specie Babylonis et gloria personae eius,
47 vae tibi, misera, propter quod adsimilasti ei, ornasti filias tuas in fornicatione ad placendum et gloriandum in amatoribus tuis, qui te cupierunt semper fornicari.
48 odibilem imitata es in omnibus operibus eius et adinventionibus eius. propterea dicit Deus:
49 inmittam tibi mala, viduitatem, paupertatem et famem et gladium et pestem ad devastandas domos tuas, ad violationem et mortem. et gloria virtutis tuae
50 sicut flos siccabitur, cum exsurget ardor qui emissus est super te.
51 et infirmaberis et paupera a plaga et mastigata a vulneribus, ut non possis tuos suscipere potentes et amatores.
The Latin Vulgate is in the public domain.