2 Esdras 16:41-51

41 audite verbum, plebs mea, parate vos ad pugnam in malis. sic estote quasi advenae terrae:
42 qui vendit, quasi qui fugiet; et qui emit, quasi qui perditurus;
43 qui mercatur, quasi qui fructum non capiat; et qui aedificat, quasi non habitaturus;
44 qui seminat, quasi non messem facturus; et qui putat, quasi non vindemiaturus;
45 qui nubunt, sic quasi filios non facturi; et qui non nubunt, sic quasi vidui.
46 propter quod qui laborant sine causa laborant,
47 fructus enim illorum alienigenae metent et substantiam illorum rapient et domos evertent et filios eorum captivabunt, quia in captivitate et fame generant natos suos
48 et qui negotiantur negotiantur in rapina. quamdiu exornant civitates et domos suas et possessiones et personas suas,
49 tanto magis adzelabor eos super peccata dicit Dominus.
50 quomodo zelatur fornicaria mulierem idoneam et bonam valde,
51 sic zelabitur iustitia iniquitatem cum exornat se, et accusat eam in faciem, cum venerit qui defendat exquirentem omnem peccatum super terram.
The Latin Vulgate is in the public domain.