2 Esdras 1:34-40

34 et filii procreationem non facient, quoniam mandatum meum vobiscum neglexerunt et quod malum est coram me fecerunt.
35 tradam domus vestras populo venienti. qui me non audientes credunt; quibus signa non ostendi, facient quae praecepi.
36 prophetas non viderunt et memorabuntur antiquitatum eorum.
37 testor populi venientis gratiam, cuius parvuli exultant cum laetitia, me non videntes oculis carnalibus, sed spiritu credent quae dixi.
38 et nunc, pater, aspice cum gloria et vide populum venientem ab oriente.
39 quibus dabo ducatum Abraham, Isaac et Iacob et Osee et Amos et Michae et Iohelis et Abdiae et Ionae
40 et Naum et Abacuc, Sofoniae. Aggei, Zacchariae et Malachiae, qui et angelus Domini vocatus est.
The Latin Vulgate is in the public domain.