2 Esdras 2:13-23

13 ite et accipietis, rogate vobis dies paucos ut minorentur; iam paratum est vobis regnum, vigilate.
14 testare testare, caelum et terram, omisi enim malum et creavi bonum, quia vivo ego, dicit Dominus.
15 mater, conplectere filios tuos, educa illos cum laetitia sicut columba, confirma pedes eorum, quoniam te elegi, dicit Dominus.
16 et resuscitabo mortuos de locis suis et de monumentis educam illos, quoniam cognovi nomen meum in illis.
17 noli timere, mater filiorum, quoniam te elegi, dicit Dominus.
18 mittam tibi adiutorium pueros meos Esaiam et Hieremiam, ad quorum consilium sanctificavi et paravi tibi arbores duodecim gravatas variis fructibus
19 et totidem fontes fluentes lac et mel et montes inmensos septem habentes rosam et lilium, in quibus gaudio replebo filios tuos.
20 viduam iustifica, pupillo iudica, egenti da, orfanum tuere, nudum vesti,
21 confractum et debilem cura, claudum inridere noli, tutare mancum, et caecum ad visionem claritatis meae admitte,
22 senem et iuvenem intra muros tuos serva,
23 mortuos ubi inveneris signans commenda sepulchro, et dabo tibi primam sessionem in resurrectione mea.
The Latin Vulgate is in the public domain.