2 Esdras 2:26-36

26 servos quos tibi dedi, nemo ex eis interiet, ego enim eos requiram de numero tuo.
27 noli satagere, cum venerit enim dies pressurae et angustiae, alii plorabunt et tristes erunt, tu autem hilaris et copiosa eris.
28 zelabunt gentes et nihil adversum te poterunt, dicit Dominus.
29 manus meae tegent te, ne filii tui gehennam videant.
30 iucundare, mater, cum filiis tuis, quia ego te eripiam, dicit Dominus.
31 filios tuos dormientes memorare, quoniam ego eos educam de latibulis terrae et misericordiam cum illis faciam, quoniam misericors sum, dicit Dominus omnipotens.
32 amplectere natos tuos usque dum venio et praedica illis misericordiam, quoniam exuberant fontes mei et gratia mea no A.
33 ego Ezra accepi praeceptum a Domino in monte Horeb, ut irem ad Israhel. ad quos cum venirem, reprobaverunt me et respuerunt mandatum Domini.
34 ideoque vobis dico, gentes quae auditis et intellegitis: expectate pastorem vestrum, requiem aeternitatis dabit vobis, quoniam in proximo est ille, qui in finem saeculi adveniet.
35 parati estote ad praemia regni, quia lux perpetua lucebit vobis per aeternitatem temporis.
36 fugite umbram saeculi huius, accipite iucunditatem gloriae vestrae. ego testor palam salvatorem meum.
The Latin Vulgate is in the public domain.