2 Esdras 3:10-20

10 et factum est in uno casui eorum, sicut Adae mors sic et his diluvium.
11 dereliquisti autem ex his unum Noe cum domo sua; ex eo iustos omnes.
12 et factum est cum coepissent multiplicari qui habitabant super terram, et multiplicaverunt filios et populos et gentes multas, et coeperunt iterato impietatem facere plus quam priores.
13 et factum est cum iniquitatem facerent coram te, elegisti tibi ex his unum, cui nomen erat Abraham.
14 et dilexisti eum et demonstrasti ei temporum finem solo secrete noctu.
15 et disposuisti ei testamentum aeternum et dixisti ei, ut non umquam derelinquas semen eius. et dedisti ei Isaac, et Isaac dedis Esau.
16 et segregasti tibi Iacob, Esau autem separasti. et factus est Iacob in multitudine magna.
17 et factum est cum educeres semen eius ex Aegypto, et adduxisti eos super montem Sina.
18 et inclinasti caelos et statuisti terram et commovisti orbem et tremere fecisti abyssos et conturbasti saeculum.
19 et transiit gloria tua portas quattuor, ignis et terraemotus et spiritus et gelu, ut dares semini Iacob legem et generationi Israhel diligentiam.
20 et non abstulisti ab eis cor malignum, ut faceret lex tua in eis fructum.
The Latin Vulgate is in the public domain.