2 Esdras 3:27-36

27 et tradidisti civitatem tuam in manus inimicorum tuorum.
28 et dixi ego tunc in corde meo: numquid meliora faciunt qui habitant in Babylone, et propter hoc dominabit Sion?
29 factum est autem cum venissem huc, et vidi impietates quorum non est numerus, et delinquentes multos vidit anima mea hoc tricesimo anno. et excessit cor meum,
30 quoniam vidi quomodo sustines eos peccantes et pepercisti impie agentibus, et perdidisti populum tuum et conservasti inimicos tuos, et non significasti
31 nihil nemini quomodo debeat derelinqui via haec. numquid meliora facit Babylon quam Sion,
32 aut alia gens cognovit te praeter Israhel? aut quae tribus crediderunt testamentis sicut haec Iacob.
33 quarum merces non conparuit neque labor fructificavit? pertransiens enim pertransivi in gentibus, et vidi abundantes eas et non memorantes mandatorum tuorum.
34 nunc ergo pondera in statera nostras iniquitates et eorum qui habitant in saeculo, et invenietur momentum puncti ubi declinet.
35 aut quando non peccaverunt in conspectu tuo qui habitant terram, aut quae gens sic observavit mandata tua?
36 homines quidem per nomina invenies servasse mandata tua, gentes autem non invenies.
The Latin Vulgate is in the public domain.