2 Esdras 4:8-18

8 dicebas fortassis mihi: in abyssum non descendi neque in infernum adhuc, neque in caelis umquam ascendi.
9 nunc autem non interrogavi te nisi de igne et vento et diem per quem transisti, et sine quibus separari non potes, et non respondisti mihi de eis.
10 et dixit mihi: tu quae tua sunt tecum coadulescentia non potes cognoscere,
11 et quomodo poterit vas tuum capere Altissimi viam?... et iam exterritus corrupto saeculo intellegere incorruptionem? et cum haec audissem, cecidi in faciem meam
12 et dixi illi: melius erat nos non adesse, quam advenientes vivere in impietatibus et pati et non intellegere de qua re.
13 et respondit ad me et dixit: proficiscens profectus sum ad silvam lignorum campi, et cogitaverunt cogitationem
14 et dixerunt: venite et eamus et faciamus ad mare bellum, ut recedat coram nos, et faciamus nobis alias silvas,
15 et similiter fluctus maris et ipsi cogitaverunt cogitationem et dixerunt: venite ascendentes debellemus silvam campi, ut et ibi consummemus nobismet ipsis aliam regionem.
16 et factus est cogitatus silvae in vano, venit enim ignis et consumpsit eam.
17 similiter et cogitatus fluctuum maris, stetit enim harena et prohibuit eam.
18 si enim eras iudex horum, quem incipiebas iustificare aut quem condemnare?
The Latin Vulgate is in the public domain.