2 Esdras 6:5-15

5 et antequam investigarentur praesentes anni, et antequam abalienarentur eorum qui nunc peccant adinventiones et consignarentur qui fidem thesaurizaverunt,
6 tunc cogitavi, et facta sunt haec per me solum et non per alium, ut et finis per me et non per alium.
7 et respondi et dixi: quae erit separatio temporum, aut quando prioris finis aut sequentis initium?
8 et dixit ad me: ab Abraham usque ad Abraham, quoniam ab eo natus est Iacob et Esau, manus enim Iacob tenebat ab initio calcaneum Esau.
9 finis enim huius saeculi Esau, et principium sequentis Iacob.
10 finis enim hominis calcaneum et principium hominis manus, inter calcaneum et manum aliud noli quaerere, Ezra.
11 et respondi et dixi: o dominator domine, si inveni gratiam ante oculos tuos,
12 ut demonstres servo tuo finem signorum tuorum, quorum ex parte mihi demonstrasti nocte praecedente.
13 et respondit et dixit ad me: surge super pedes tuos et audies vocem plenissimam sonus.
14 et erit, si commotione commovebitur locus, in quo stas super eum,
15 in eo cum loqueretur, tu non expaveas, quoniam de fine verbum. et fundamenta terrae intellegetur,
The Latin Vulgate is in the public domain.