2 Esdras 7:1-10

1 et factum est cum finissem loqui verba haec, et missus est ad me angelus, qui missus fuerat ad me primis noctibus,
2 et dixit ad me: surge, Ezra, et audi sermones quos veni loqui ad te.
3 et dixi: loquere, dominus meus. et dixit ad me: mare positum est in spatioso loco ut esset altum et inmensum.
4 erit autem ei introitus in angusto loco positus, ut esset similis fluminis.
5 si quis enim volens voluerit ingredi mare videre eum vel dominari eius, si non transierit angustum, in latitudinem venire quomodo poterit?
6 item aliud: civitas est aedificata et posita in loco campestri, est autem plena omnium bonorum.
7 introitus autem eius angustus et in praecipiti positus, ut esset a dextris quidem ignis, a sinistris vero aqua alta.
8 semita autem est una sola inter eos posita, hoc est ignis et aqua, ut non capiat semita nisi solummodo vestigium hominis.
9 si autem data dabitur civitas homini in hereditatem, si non heres antepositum periculum pertransierit, quomodo accipiet hereditatem suam?
10 et dixi: sic, domine. et dixit ad me: sic est et Israhel pars.
The Latin Vulgate is in the public domain.