2 Esdras 8:13-23

13 et mortificabis eum ut tuam creaturam et vivificabis eum ut tuum opus.
14 si ergo perdideris qui tantis laboribus plasmatus est tuo iussu, facili ordine, et ut quid fiebat?
15 et nunc dicens dicam: de omni homine tu magis scis, de populo autem tuo quod mihi dolet,
16 et de hereditate tua propter quam lugeo, et de Israhel propter quem tristis sum, et de semine Iacob propter quod conturbor.
17 ideo incipiam orare coram te pro me et pro eis, quoniam video lapsos nostros qui inhabitamus terram,
18 sed audivi celeritatem iudicii quod futurum est.
19 ideo audi meam vocem et intellege sermonum meorum, et loquar coram te.
20 initium verborum Ezrae priusquam adsumeretur, et dixit: Domine qui habitas in saeculum, cuius oculi elati et superna in aerem,
21 et cuius thronus inaestimabilis et gloria inconprehensibilis, cui adstat exercitus angelorum cum tremore,
22 quorum servatio in vento et igni convertitur, cuius verbum verum et dicta perseverantia,
23 cuius iussio fortis et dispositio terribilis, cuius aspectus arefecit abyssos et indignatio tabescere facit montes et veritas testificatur.
The Latin Vulgate is in the public domain.