2 Esdras 8:25-35

25 dum enim vivo loquar et dum sapio respondeam.
26 ne aspicias populi tui delicta, sed qui tibi in veritate serviunt.
27 nec adtendas impie agentium studia, sed qui tua testimonia cum doloribus custodierunt.
28 neque cogites qui in conspectu tuo false conversati sunt, sed memorare qui ex voluntate tuum timorem cognoverunt.
29 neque volueris perdere qui pecorum mores habuerunt, sed respicias eos qui legem tuam splendide docuerunt.
30 neque indigneris eis qui bestiis peius sunt iudicati, sed diligas eos qui semper in tua gloria confiderunt.
31 quoniam nos et patres nostri mortalibus moribus egimus, tu autem propter nos peccatores misericors vocaberis.
32 si enim desideraveris ut nostri miserearis, tunc misericors vocaberis, nobis enim non habentibus opera iustitiae.
33 iusti enim, quibus sunt operae multae repositae apud te, ex propriis operibus recipient mercedem.
34 quid est enim homo, ut ei indigneris, aut genus corruptibile, ut ita amariceris de ipso.
35 in veritate enim nemo de genitis est qui non impie gessit, et de confitentibus qui non deliquit.
The Latin Vulgate is in the public domain.