2 Esdras 8:41-51

41 sicut enim agricola serit super terram semina multa et plantationis multitudinem plantat, sed non in tempore non omnia quae seminata sunt salvabuntur, sed nec omnia quae plantata sunt radicabunt, sic et qui in saeculo seminati sunt non omnes salvabuntur.
42 et respondi et dixi: si inveni gratiam loquar.
43 quoniam semen agricolae, si non ascenderit -- non enim accepit pluviam tuam in tempore -- et si corruptum fuerit multitudine pluviae,
44 hoc perit; sed homo qui manibus tuis plasmatus est et tuae imagini nominatus, quoniam similatus est per quem omnia plasmasti, et similasti eum semini agricolae.
45 non super nos, sed parce populo tuo et miserere hereditati tuae, tuae enim creaturae misereris.
46 et respondit ad me et dixit: quae sunt praesentia praesentibus et quae futura futuris.
47 multum enim tibi restat, ut possis diligere meam creaturam super me. tu autem frequenter te et ipsum proximasti iniustis numquam.
48 sed et in hoc mirabilis eris coram Altissimo,
49 quoniam humiliasti te, sicut decet te, et non iudicasti te inter iustos. plurimum glorificeris,
50 propter quod miseriae multae miserabiles efficientur qui inhabitant saeculum in novissimis, quia in multa superbia ambulaverunt.
51 tu autem pro te intellege et de similibus tuis inquire gloriam.
The Latin Vulgate is in the public domain.