2 Esdras 8:52-62

52 vobis enim apertus est paradisus, plantata est arbor vitae, praeparatum est futurum tempus praeparata est abundantia, aedificata est civitas, probata est requies, perfecta est bonitas ante perfecta sapientia.
53 radix signata est a vobis, infirmitas extincta est a vobis et mors absconsa est, infernum fugit et corruptio in oblivionem.
54 transierunt dolores et ostensus est in finem thesaurus inmortalitatis.
55 noli ergo adicere inquirendo de multitudine eorum qui pereunt.
56 nam et ipsi accipientes libertatem spreverunt Altissimum et legem eius contempserunt et vias eius dereliquerunt.
57 adhuc autem et iustos eius conculcaverunt.
58 et dixerunt in corde suo non esse Deum, et quidem scientes quoniam moriuntur.
59 sicut enim vos suscipient quae praedicta sunt, sic eos sitis et cruciatus quae praeparata sunt, non enim Altissimus vo v. A. A hominem disperdi.
60 sed ipsi qui creati sunt coinquinaverunt nomen eius qui fecit eos, et ingrati fuerunt ei qui praeparavit eis nunc vitam.
61 quapropter iudicium meum modo adpropinquat,
62 quod non omnibus demonstravi nisi tibi et tibi similibus paucis. et respondi et dixi:
The Latin Vulgate is in the public domain.