2 Esdras 9:34-44

34 et ecce consuetudo est ut, cum acceperit terra semen vel navem mare vel vas aliud escas vel potus,, et cum fuerit ut exterminetur
35 quod seminatum est vel quod missum est vel quae suscepta sunt, exterminentur haec, susceptoria vero manent. apud nos si enim non sic factum est.
36 nos quidem qui legem accepimus peccantes peribimus et cor nostrum quod suscepit eam.
37 nam lex non perit sed permanet in suo honore.
38 et cum loquor haec in corde meo, et respexi oculis meis et vidi mulierem in dextera parte, et ecce haec lugebat et plorabat cum voce magna, et animo dolebat valde, et vestimenta eius discisa et cinis super caput eius.
39 et dimisi cogitatus in quibus eram cogitans et conversus sum ad eam et dixi ei:
40 ut quid fles et quid doles animo? et dixit ad me:
41 dimitte me, dominus meus, ut defleam me et adiciam dolorem, quoniam valde amara sum animo et humiliata sum valde.
42 et dixi ei: quid passa es, dic mihi. et dixit ad me:
43 sterilis fui ego famula tua et non peperi habens maritum annis triginta.
44 ego enim per singulas horas et per singulos dies in annis triginta his deprecabar Altissimum nocte ac die.
The Latin Vulgate is in the public domain.