2 Esdras 9:38-47

38 et cum loquor haec in corde meo, et respexi oculis meis et vidi mulierem in dextera parte, et ecce haec lugebat et plorabat cum voce magna, et animo dolebat valde, et vestimenta eius discisa et cinis super caput eius.
39 et dimisi cogitatus in quibus eram cogitans et conversus sum ad eam et dixi ei:
40 ut quid fles et quid doles animo? et dixit ad me:
41 dimitte me, dominus meus, ut defleam me et adiciam dolorem, quoniam valde amara sum animo et humiliata sum valde.
42 et dixi ei: quid passa es, dic mihi. et dixit ad me:
43 sterilis fui ego famula tua et non peperi habens maritum annis triginta.
44 ego enim per singulas horas et per singulos dies in annis triginta his deprecabar Altissimum nocte ac die.
45 et factum est post triginta annos, exaudivit me Deus ancillae tuae et pervidit humilitatem meam et adtendit tribulationi meae et dedit mihi filium. et iucundata sum super eum valde ego et vir meus et omnes cives mei, et honorificabamus valde Fortem.
46 et nutrivi eum cum labore multo.
47 et factum est cum crevisset et venissem accipere illi uxorem, et feci diem epuli.
The Latin Vulgate is in the public domain.