2 Maccabees 11:10-20

10 ibant igitur prompti de caelo habentes adiutorem et miserantem eos Dominum
11 leonum autem impetu inruentes hostibus prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equites mille sescentos
12 universos autem in fugam verterunt plures vero ex eis vulnerati nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit
13 et quia non insensatus erat secum ipse reputans factam erga se diminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos Dei auxilio nitentes misit ad eos
14 promisitque consensurum se omnibus quae iusta sunt et regem conpulsurum amicum fieri
15 annuit autem Macchabeus precibus Lysiae in omnibus utilitati consulens et quaecumque Macchabeus scripsit Lysiae de Iudaeis ea rex concessit
16 nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum continentes Lysias populo Iudaeorum salutem
17 Iohannes et Abessalom qui missi sunt a vobis tradentes scripta postulabant ut ea quae per illos significabantur implerem
18 quaecumque igitur regi potuerunt perferri exposui et quae res permittebat concessit
19 si igitur in negotiis fidem conservaveritis etiam deinceps honorum vobis causa esse temptabo
20 de ceteris autem per singula verbo mandavi et istis et his qui a me missi sunt conloqui vobiscum
The Latin Vulgate is in the public domain.