2 Maccabees 14:1-8

1 sed post triennii tempus cognovit Iudas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portum Tripoli ascendisse ad loca oportuna
2 et tenuisse regiones adversus Antiochum et eius ducem Lysiam
3 Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare
4 venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno offerens ei auream coronam et palmam super haec et tallos qui templi esse videbantur et ipsa quidem die siluit
5 tempus autem oportunum dementiae suae nanctus convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis Iudaei niterentur
6 respondit ipsi qui dicuntur Asidei Iudaeorum quibus praeest Iudas Macchabeus bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum
7 nam et ego defraudatus parentum gloria dico autem summo sacerdotio huc veni
8 primo quidem utilitatibus regis fidem servans secundo autem etiam civibus consulens nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur
The Latin Vulgate is in the public domain.